Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Nam M. Antonio remittendum conuicium est, qui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, ut, si quid superiore iudicio actum ei, quem postea defensurus esset, nociturum foret, non dictum a se adfirmare posset, quia facti uix pudentis causam
tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite non solum eloquentia sua uti, sed etiam uerecundia abuti erat paratus.Sertorius uero corporis robore atque animi consilio parem naturae indulgentiam expertus, proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, cum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis uniuersa acie confligere uellent, uafro consilio ad suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu eorum constituit equos, ualidissimum alterum, alterum infirmissimum, ac deinde ualidi caudam ab inbecillo sene paulatim carpi, infirmi a iuuene eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. obtemperatum imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se labore fatigat, senio confecta manus ministerium exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae consimilem esse nostrum exercitum, cuius partes aliquis adgrediens opprimere possit, uniuersum conatus prosternere celerius tradiderit uictoriam quam occupauerit. ita gens barbara, aspera et regi difficilis, in exitium suum ruens, quam utilitatem auribus respuerat, oculis peruidit.
Fabius autem Maximus, cui non dimicare uincere fuit, cum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum et strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris
haberet, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animaduerteret, alteri suspicionem suam dissimulauit, in altero disciplinam paululum a recto tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali laudando omnique genere honoris prosequendo animum suum a Poenis ad Romanos coegit reuocare, et hunc clam meretricem redimere passus paratissimum pro nobis excursorem reddidit.Veniam nunc ad eos, quibus salus astutia quaesita est. M. Volusius aedilis pl. proscriptus adsumpto Isiaci habitu per itinera uiasque publicas stipem petens quisnam re uera esset occurrentis dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus in M. Bruti castra peruenit. quid illa necessitate miserius, quae magistratum populi Romani abiecto honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum insignibus per urbem iussit incedere! o nimis aut hi suae uitae aut illi alienae mortis cupidi, qui talia uel ipsi sustinuerunt uel alios perpeti coegerunt!
Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. qui, cum a triumuiris inter proscriptos nomen suum propositum audisset, continuo praeturae insignia inuasit praecedentibusque in modum lictorum et
apparitorum et seruorum publicorum subornatis uehicula conprehendit, hospitia occupauit, obuios summouit ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. idem, ut Puteolos uenit, perinde ac publicum ministerium agens summa cum licentia correptis nauibus in Siciliam, certissimum tunc proscriptorum perfugium, penetrauit.His uno adiecto leuioris notae exemplo ad externa reuertar. amantissimus quidam filii, cum eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab insana cupiditate pater inhibere uellet, salubri consilio patriam indulgentiam temperauit: petiit enim ut prius quam ad eam, quam diligebat, iret uulgari et permissa uenere uteretur. cuius precibus obsecutus adulescens infelicis animi impetum satietate licentis concubitus resolutum ad id, quod non licebat, tardiorem pigrioremque adferens paulatim deposuit.