Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! cum maledico quorundam sermoni summo silentio interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando paenituit, tacuisse numquam'.

Aristophanis quoque altioris est prudentiae praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab inferis † Atheniensium Periclen uaticinantem non oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, obsequi ei conuenire: monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenentur, nimio uero fauore ac profusa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod

stultum et inutile sit eas obtrectare uires, quas ipse foueris.

Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata quidem' inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere uellemus, cum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.

Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam diuitias generi legeret.

Age, Philippi quam probabilis epistola, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum beniuolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam uanam spem induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam uictor.