Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Scipio uero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere 'non putaram', uidelicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis est enim error, qui uiolentiae Martis committitur. idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei facultatem omittere maxima dementia est et in angustias utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pestiferae ignauiae adfert exitum, eorumque, qui ista conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter iniuriae nescit resistere.
Q. quoque Metelli cum grauis tum etiam alta in senatu sententia, qui deuicta Karthagine nescire se illa uictoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset adseuerauit, quoniam ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem summouendo nonnihil nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi Romani uirtutem excitatam, metuique debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum reuolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri tecta, uastari, agros, exhauriri aerarium et prisci roboris neruos hebetari.
Quid illud factum L. Fimbriae consularis,
quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum aduersario, quod uir bonus esset, fecerat, numquam id iudicium pronuntiatione sua finire uoluit, ne aut probatum uirum, si contra eum iudicasset, fama spoliaret aut iuraret uirum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.