Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.
Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit.
Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque
dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, ---Volubilis fortunae conplura exempla retulimus, constanter propitiae admodum pauca narrari possunt. quo patet eam aduersas res cupido animo infligere, secundas parco tribuere. eadem, ubi malignitatis obliuisci sibi imperauit, non solum plurima ac maxima, sed etiam perpetua bona congerit.