Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus
se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores.C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum conuerso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.
Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen Allobrogici sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.