Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum
catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia solidum praestare non poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus salutabatur.
Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.