Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti

occultam salutis custodiam detexit: istis enim uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem seruorum fidem experiretur, an serui, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur.

Quid Vrbini Panapionis seruus, quam admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam uillam uenisse cognosset, conmutata cum eo ueste, permutato etiam anulo illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem occidi passus est. breuis huius facti narratio, sed non parua materia laudationis: nam si quis ante oculos ponere uelit subitum militum adcursum, conuulsa ianuae claustra, minacem uocem, truces uultus, fulgentia arma, rem uera aestimatione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem pro alio mori uoluisse, tam id ex facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo reddendo confessus est.

Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me adicere admiratio facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes

domesticos circa rapinam et praedam occupatos uideret, quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egressum seruos ab eo uinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia huc atque illuc errantia beniuolo studio subsecutus lateri uoluntarius comes adrepsit. quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum inexpectatae pietatis cumulum expleuerat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus beniuolentia processit, sed in eo conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. quia ueri similia loquebatur, habita est uoci fides. quo euenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.

Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status siue proximorum ingenia contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere?