Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem, uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequeretur, nihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

M. Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores seruum in quaestionem perseuerantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat in corona

uidebatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, Antonium hoc nomine uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.