Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida—uno enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori sine securitate posse.

Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania dedidisset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno ore

legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.

Sed illos quidem natura in haec grauitatis uestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret grauitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.

Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. uocem duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut euenit, tribueretur.

Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae

condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se praelaturos responderunt.

Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit.

Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est.

Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut ambulandi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt.

Eadem ciuitas aliquotiens rebellando

semperque aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule uerba deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus odii, non sane facile uinci adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit.

Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta uendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, tamen, quod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebatur, maxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et praedia restituit. pecuniam etiam † non ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.

Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli ---, quod sequitur per totum terrarum orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut aduersus huius generis insidias

cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere uoluit.