Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna

extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum uendidit.

Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae ponendum dixerit—disputatione enim utroque flecti potest—: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.

Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, iterum condicione pugnae omnium Albanorum uictor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus

lacrimas, quae praepropero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.