Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt.
Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam
nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.