Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc aedem Monetae uidemus.
Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.
Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia
supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt.
Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam
nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit.
Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.
Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistrae manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.