Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc aedem Monetae uidemus.
Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.
Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia
supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.