Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, summouit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.
Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset, 'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim uobis inpune facere non licebit'. pulsata tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa querella, hinc lamentatione miserabili.
Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauit, ne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam aut tristi iam profiteri uideretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae
hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.