Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius consul fauens Priuernatium causae
regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae ciuitatis daretur.Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. uero Philippus consul aduersus eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem tibi senator sum'.
Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum
contio tribunicio furore instincta uiolenter succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat—quantus est honos uirtutis!—et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus catenatae ceruices totius tunc fori ora clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi uideret, iuuenili impetu ac studio accusationis prouectus multa et grauia crimina praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non se quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris, ciuile bellum non excitaturum, etiam te tuo prius quam de Manilii capite in
consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat.Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, summouit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.