Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Teutonorum uero coniuges Marium uictorem orarunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas uirilis concubitus expertes futuras, eaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. di melius, quod hunc animum uiris earum in acie non
dederunt: nam si mulierum suarum uirtutem imitari uoluissent, incerta Teutonicae uictoriae tropaea reddidissent.Libertatem autem uehementis spiritus dictis pariter et factis testatam ut non inuitauerim, ita ultro uenientem non excluserim. quae inter uirtutem uitiumque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. ac uulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena uenia quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae uitae partes persequi propositum est, nostra fide propria aestimatione referatur.
Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius consul fauens Priuernatium causae
regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae ciuitatis daretur.