Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Et quid mirum, si hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis

C. Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias emerent.

Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte puniuit. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque

persecuta est, quoniam, cuius uirtutis magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.

Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat.