Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Q. autem Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam inuisam haberet, ut Messalam sororis suae filium heredem habiturus, ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium potius in tormentis animi quam in uoluptatibus reponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suis, quia et uiuus moribus eius uerum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.

Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis uir Q. Fuluius, sed in filio aliquantum taetriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus esset, non solum eum non notauit, sed etiam decedens dominum omnium bonorum esse uoluit, quem genuerat heredem instituens, non quem fuerat expertus.