Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgrederetur,

et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulauit.

Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.