Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique uastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.
Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgrederetur,
et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulauit.Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.