Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, cum Sertorianum militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutus, prope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladio, quo illum interemerat, pectus suum transuerberauit seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti uiuere, sed ut sua potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes fraternae neci non defuit.
Artissimis sanguinis uinculis pietas satis
fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?