Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuuenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captiuum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris seruator nec patriae fuit proditor.
Hanc caritatem proximus fraternae beniuolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris uinculum ducitur plurima et maxima beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer habitaui, in isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem appellaui parentes, eadem pro me uota excubuerunt, parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, sed postea cognitis nulla beniuolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.
Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se
L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater imperio.M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit, quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, propter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?