Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi breui summum est adeptus imperium, euenitque ut quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum

deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.

Eadem pietas uiribus suis inflammatum Africanum superiorem uixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem, grauiter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus exitus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.