Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.
Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium Romanarum et incrementum laetissimum et tutela certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in
exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret!