Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim priuato etiam Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo

descendit eaque se libenter facere in contione praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci Sullam coegit.

Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem † adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes.

Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut non in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

Darius priuatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curiosiore contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liberalitatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.

Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.

Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis laudari potest, quot amplissimae ciuitates uel amice datae uel pie redditae sunt.