Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.

Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.