Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. † geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et

conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperauerant.

Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.