Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani superioris currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens secutus est: auctori enim libertatis suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano merito reddidit.
At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. † geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et
conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperauerant.Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.
Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.
C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim priuato etiam Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo
descendit eaque se libenter facere in contione praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci Sullam coegit.