Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem † adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes.

Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut non in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

Darius priuatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curiosiore contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liberalitatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.