Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae ---conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curauit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando.
Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.
Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse conscripsit.