Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud

Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?

Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios

suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.