Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent
inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere.