Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.'
Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam
opulentissimum Numidiae regem, captiuum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae dono honorem sepulturae adiceret.8