Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte
quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.