Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.
Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta,
et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.