Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi

principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putauit.

Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei familiaris—quid cesso proprium nomen ueritati reddere?—bubulcos fieri cogebant.

Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.