Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.

Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles

triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis atque nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.

A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim iustissimis uiris praecepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.

Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare

sustinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu motus fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.

Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. † nec

maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt.