Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.
Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu † rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei
liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pretium priuatim a patre reciperet.
Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodemque uino quo nautae contentus sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato tolerauit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine continebat.
Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit, utpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos habuit, numero plures quam superior, temporum diuersis moribus pauciores.