Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni uenere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.

Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis magnitudine uitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae diuinis oculis mirifice respondentem, constitit usum ueneris intra coniugis caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus uirilem familiae suae claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius

excessum forma et aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius adulescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.

Deinceps et his uacemus, quorum animus aliquo in momento † ponendi pecuniam numquam uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et x captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.