Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui
a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam in iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et auaritiae furori similis impetus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea ciuitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi uindicauerit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infamia flagrat, uis habitat, bella gignuntur. fauentibus igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores commemoremus.
Quartum et uicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictor, postquam comperit inlustri loco inter
Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni uenere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.