Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in
Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.
Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce perorauerat.