Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, qui cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone
crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.