Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu

dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.

Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amnestian uocant, concussum et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.

Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut grauem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque potius uehementer ab aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptauit.

Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in eo opprimendo posset admonuit.

Huius uiri mentio subicit ut de septem

sapientium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione euerriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia est, illis piscium se capturam uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his uerbis:

ti/s sofi/a| prw=tos pa/ntwn; tou/tw| tri/pod' au)dw=. tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.

Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, qui cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone

crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.