Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.
Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter se moderato credidit.
Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut
amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.