Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis
sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret.Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.
Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni
igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam ---ambitu orationis amplectar. sed cum magna ---multa breuiter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare ---propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.
Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset
principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot multae pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate uersatus est.
Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentio † praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii
gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misit, ut grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse debere.
Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepit, animaduertit neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire.
Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum aduersus delictum serui
uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis mereretur.Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.
Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu
dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.