Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem se sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro—erat autem ipsius amicus et comes—porrexisset, a Parmenione missae litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro

quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.

Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.