Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius aspirat, quoque uehementius noceat, insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.
Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos et indigna causa impetu inuidiae abripi,
temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.