Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'.
Quid feminae cum contione? si patrius mos seruetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et praecipit uerecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, non ut absurde te grauissimis uirorum operibus inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu minas profundens amplissima potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum
acerrimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonae indolis nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita respondere non dubitauit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!