Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi

hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter instarent ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non uolt rigorem.

Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiae genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?

Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'.

Quid feminae cum contione? si patrius mos seruetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et praecipit uerecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, non ut absurde te grauissimis uirorum operibus inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu minas profundens amplissima potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum

acerrimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.

Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonae indolis nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita respondere non dubitauit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!

Idem constantiae propositum secutus Maeuius centurio diui Augusti, cum Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis hostium insidiis circumuentus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles esse desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsit, eo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius incolumitatem tribuit.