Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.

Contra M. Antonius ille disertus—non enim

respuendo, sed amplectendo causae dictionem quam innocens esset testatus est—quaestor proficiscens in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.